5. Iterum scribit ut humiliet eam
Curialissime atque sapientissime domine et cordi suo sinceritatis vinculo
colligate domine .M. .B. amoris incendium ac simili modo desiderari
habitum transitivum. Et nota quod, quamvis superius dictum sit
quod in salutacione poni non debet diccio prime vel secunde persone,
ab amantibus tamen hec regula specialiter non servatur, quia, ut dicit
Boecius, quis legem det amantibus, maior lex est amor sibi, qui non solum
arcium regulas frangit, sed indissolubilia hominum ligamina dissolvit.
6. De amatore ad dominam incentivam amoris
Morum et gestuum elegancia refulgenti sue domine .M. .B. salutem
illam quam vere dileccionis nexus pariunt coamanti.
7. Responsiva complacita
Strenuo inveni et famoso .B. .M. salutem, quamquam eam recipere
non sis dignus; vel sic: Amantissimo sibi cordis et fidei ligatura
coniuncto et cuncte delectabilitatis gaudia gloriosa.
8. De amatore ad dominam, ut accendat amorem per festinum reditum
Dileciissime sibi quam plurimum intra sui cordis intima recommoranti
domine .M. .B. salutem et ei toto (sic !) intueri facie ad faciem
quam totis visceribus concupiscit.
9. Responsum
Amori suo dulcissimo .B. .M. certe nichil aliud quam serenam faciem
semper habere presentem; vel sic: Cor cum corpore in salutem.
10. Ad dominam, ut accendat amorem per revelacionem sompnii
Flori florum inter convallium lilia increscenti .M. .B. seipsum
et utinam effective compleri quod inmensus desiderat motus carnis.
11.Responsiva quod gaudet
Unico sibi gaudio suique cordis solacio .B. .M. tot dulcorosa gaudia
quot colliguntur flores in vallibus coamoris; vel sic: Salutem et in
suis manutenendis amoribus esse providum et discretum, vel esse in suis
peticionibus amplius temptatum dulcissime sibi, quin pocius durissime
amplius ad amantem domine .M. .B. inter felices felix mori pocius
|
|