quod factum esse constat, licere ostendemus. Probatur autem aliquid licere iure naturae, lege, consuetudine, iudicato, aequo est bono pacto. Naturae ius est quod nulla institutione ab ipsa natura nobis insitum est: quale est, ut liberi a parentibus amentur eosque ipsi mutuo ament ac colant. Lex est constitutio quam populus vel senatus vel princeps sanxit: quale est ius civile, ius pontificium, quod ius canonicum appellamus. Consuetudo est usus diu inter homines nulla lege servatus: quale est, ut mortui in monumentis maiorum sepeliantur udicatum est. Quod sententia uniu aut multorum iudicum aliqua de re publice decretum est: quales sunt sententiae, quae quotidie a iudicibus in omni civitate de causis feruntur. Eae quoniam eadem de re saepe diversae sunt, videndum est, si quando eas in nostra causa proferemus, ut et plurimas et probatissimas afferamus. quo loco tum iudices, tum res ipsas iudicatas inter se comparare poterimus. Quod autem de iudicatis in causa iudiciali accidit, id in epistola de rebus ab alio dictis ac factis accidere poterit. In epistola enim omnis generis causae saepe incidunt. Sed hoc ab oratione differt epistola, quod oratio iudices habet, epistola non habet, nisi illum ipsum ad quem scribimus, nostrarum rerum iudicem velimus. Aequum et bonum est, quod boni viri omisso
|
|