Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 82


per ascensionis connexus fundarunt. Sed quia timor iste est illa subsistentia
per quam in omnipotenti divinitate subsistit omnis homo, nec sine
hoc timore aliquis homo <exi>stit in Deo, ideo dicit Ecclesiastes:
«Hoc est omnis homo», id est hoc timore est omnis homo timoratus
in divinitate perhennis. Habemus ergo accessionem omnium et substantiam,
id est accessionem substantie que essendo habet constitutionem in
optima causa. Quia igitur accessionis substantia essendi constitutionem
habet in optima causa, ergo multum laudanda est ab his omnibus, qui
constitutionem essendi in ea sorti[ti] sunt.
Possumus hoc ita breviter exponere, ut accessio omnium sit accidens,
et substantia sit subsistentia. Et erit sensus: accessio, id est accidens,
et substantia, id est essentia omnium, essendo habet constitutionem suam
in optima causa que Deus est, id est si non esset constituta in <ipsa>
optima causa non esset. Et quia hoc est, ergo iure laudatur ab omnibus,
quorum substantia et accessio, id est accidens essendo in ipsa, constituta
est. Accessio autem iure appellatur accidens, quia cum sit posterioris
generis et adventicie nature, accedit ut adiciatur subsistentie, que ipsum
sicut vere substantia ad esse subiecti precessit. Precessit enim substantia
et post accessit accidens, quia prius fuit corpus quam esset coloratum,
prius autem homo quam foret risibilis, prius spiritus quam moveretur
tempore, prius fuit anima quam esset sapiens vel sciens.
Hec de accessione, que constituta est in optima causa. Nunc autem
dicamus de accessione desiderii, sicut polliciti sumus.
[20]
De eo quod omnia desiderant ipsam optimam causam
Et ipsam omnia desiderant. Regulam prestruit theologicam, quod
omnia Deum desiderant et ita accessionem habent ad optimam causam.
Simile quoque dicit Boetius in Trinitate. Ait enim: «Omne quod est,

Torna all'inizio