Papias: Ars Grammatica

Pag 36


que formam possessiuorum habent. 5 Possessiua dicuntur littera
et significatione, ut "regius", uel significatione tantum, ut "terrestris",
uel tantum littera, ut "armarium", "Quintilianus",
"ferreus", "Aristotelicus". 6 Quedam etiam possessiua gentilia, patria
et propria simul inueniuntur, ut "Romanus ager", "Romanus
ciuis", "Romanus" proprium. 7 Notandum autem quod diuerse significationis
nomina in possessiuorum formis inueniuntur. 8
Nam uel deriuantur a materia, ut a "ferro" "ferreus", uel a disciplinis,
ut "Aristotelicus", uel a morbis, ut "cardiacus", uel a professionibus,
ut "grammaticus", uel a dignitate, ut "pretorius", uel ab
officiis, ut "cerarius", uel a rebus in quibus sunt, ut "collarium",
uel de quibus fiunt, ut "agraria lex", uel quas habent, ut "uinaria",
"cellaria", uel a tempore, ut "hodiernus", uel a locis, ut "palatinus",
"uicinus", "externus"; alia a mutis animalibus, ut "bouinus", alia a
fortuna, ut "egenus", "libertus", alia a numeris, ut "bini", "terni",
alia a generibus, ut "masculinus". 9 Quamuis igitur non solum
possessionem significent, sed etiam diuersas habeant significationes
supradicte forme nomina, tamen, quia maxima pars eorum
possessiuorum habet demonstrationem, ideo hec quoque

Torna all'inizio