11. DE QVAESTIONIBVS NOVEM SUBIECTORUM
11.1. DE QVAESTIONIBVS PRIMI SVBIECTI. QVOD EST DEVS
66. Quaeritur: Vtrum Deus sit? Et respondendum est, quod sic,
ut probatum est in quaestionibus primae figurae.
67. Quaeritur: Quid est Deus? Et respondendum est, quod Deus
est ens, qui tantum agit in se, quantum ipse est, per secundam
speciem regulae C.
68. Quaeritur: Quid habet Deus in se coessentialiter? Ad quod
respondendum est, quod habet suos correlatiuos, sine quibus non
posset habere immensas et aeternas rationes.
69. Per tertiam speciem quaeritur: Quid est Deus in alio? Ad
quod respondendum est, quod ipse est creans, gubernans, et
huiusmodi.
70. Per quartam speciem regulae C quaeritur: Deus quid habet
in alio? Ad quod respondendum est, quod habet in mundo posse
et dominium, et in hominibus iudicium et actum gratiae et
misericordiae et humilitatis, patientiae et pietatis. Et haec de Deo
sufficiant causa breuitatis.
11.2. DE QVAESTIONIBUS SECVNDI SVBIECTI. QVOD EST ANGELVS
71. Quaeritur: Vtrum angeli sint? Et respondendum est, quod
sic. Si enim illud, quod uidetur minus esse, simile Deo est, et multo
magis id, quod maius uidetur esse, simile Deo est.
Adhuc: Si aliquod compositum ex corporali et intellectuali
est, multo magis id, quod est compositum ex intellectuali et intellectuali, est.
Amplius: Si angeli quidem non essent, scala differentiae et
concordantiae esset euacuata, et per consequens mundus; quod
est impossibile.
72. Quaeritur: Angelus de quo est, et cuius est? Et respondendum
est per regulam D, quod est de se ipso; sua enim essentia non
potest esse punctualis neque linealis. Et per secundam speciem
eiusdem regulae est de suis correlatiuis spiritualibus, scilicet de
suis -tiuis et -bilibus et -are, ex quibus est compositus. Per -tiuos
|
|