Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 95

libro III


exordium, nisi causa cognita, est incertum, unde suis viribus non
subsistit. Alie vero partes queunt subsistere sine ipso. (4) Narratio
indicativo respondet, quia in ipsa totius negotii seriem plenius
indicamus. (5) Petitio imperativi tenet imaginem, quia sicut
imperativo utimur vel precipiendo vel supplicando vel exhortando
vel alio modo, sic in petitione facere nos contingit. (6)
Conclusio convenit subiunctivo, quia quem admodum subiunctivus
naturam condictionalem habet, ita conclusio condictionaliter
petitioni subnectitur, ostendens quid meriti consequatur,
si premissa impleri contingat, vel quid contrarii si non
fiat. (7) Ex his patet quantam convenientiam habeat epistola
perfecta cum verbo, unde ab antiquis verbum absentibus vocabatur.
(8) De his ergo quinque partibus et primo de salutatione
dicamus.
6. (1) QUID SIT SALUTATIO ET QUARE SIT PRIOR PARS.
(2) Salutatio est limen epistole, debita ordinatione tam nomina
quam merita personarum cum mittentis affectione declarans.
(3) Hec descriptio formam omnium salutationum conficiendarum
ostendit. (4) Ipsa enim est limen epistole, id est prima

Torna all'inizio