Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 42

Tomus II


a Papia inferius in Lombardia (prout superius
dictum est) contigerit interponi. Ita tamen,
quod sententia tua ad audientiam nostri
culminis possit libere provocari, nisi vel causae
qualitas, vel appellationum numerus, appellationis
auxilium adimat appellanti. Quapropter
fidelitati tuae firmiter et districte praecipiendo
mandamus, quatenus ad statum pacificum regionis
ipsius, et reparationem nostrorum
et Imperii virium, in eandem fidem tuam et
solicitudinem, sicut gratiam nostram charam
diligis, sic efficaciter et diligenter impendas:
ut in te diligentiae tuae testimonio,
electionis nostrae judicium commendetur, dum
talem tanto negotio duximus praeponendum,
ex cujus fide et industria, Serenitatis nostrae
salubre propositum de observatione virium regionis
ejusdem singulis exprimatur.
Cap. II.
Capitaneo regni, ut procedat ad vindictam
cujusdam proditoris.
Ne divino instinctu praecognito, ars ausu
praecipiti furiosa, de suo irrationabiliter
facinoroso triumphet autore: C. reum
laesae Majestatis nostrae crimine deprehensum,
post multa variaque tormenta, ut unius poena
sic timoris incussio plurimorum, poenam subire

Torna all'inizio