Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 2018


sunt adverse et fluxu atque refluxu pelagi quandoque insule
apparent et aliquando continenti annexe. In his Oenes quidam
asserunt habitare, homines ex avenis atque ovium palustrium
avium viventes, et Hippodas equinos habentes pedes et Sannalos
quibus sunt ingentes aures et ad tegendum omne corpus
habiles, et alios huiusmodi; quod ego fabulosum credo potiusquam
credibile reor.
 
PAGASEUS sinus in Egeo mari est inter Demetriadem Thessalie
civitatem et Maliacum sinum, a Pagasa denominatus urbe,
Sperchium recipiens amnem, famosus quidem et apud veteres
inclitus. Aiunt enim quod Minye Colchos ituri ex eo Argon
navem ad iter soluerint.
PAMPHYLICUM mare Asyatici maris est pars inter Cilicum
et Lycium positum. Nam ab Anemurio promontorio, quod eum a
Cilico separat, incipiens habet ante alia Melam fluvium,
Aspendos civitatem ab Argivis olim conditam in monte, deinde
Cestros et Caractes fluvios et inter eos Pergam oppidum, ultra
vero Sardemisum montem et Phaselis civitas, a Mopso quondam
conditam et finem Pamphylie facientem.
PERSICUS sinus Occeani pars est, etsi amplissimo hostio terras
intret et postmodum dividatur in Persicum et Arabicum sinum.
Yndiam tamen ab Ethiopia disgregat. Is igitur qui Persicus
dicitur, cum orbe maximo terras occupaverit et in finem
sui humani fere capitis vestigium fecerit, habet circa initium sui
Carmanios, sine veste, sine fruge, sine sedibus ac sine pecore:
homines cute velantur piscium et eorum carne pascuntur, hirsuti
corpus omne preter caput. Per hos Setis in mare flumen
funditur. Inde Cedrosi Perseque sequuntur. Ea vero in parte
sinus que intranti mari videtur opposita Caldei insident, parte
vero ex altera sinus que Carmaniis opposita est Arabes habitant,
omnem tenentes oram.
POLATICUS sinus Adriatici maris pars est et secundum quosdam
Ytaliam ab Hystris disterminat, a Pola dictus, quam quondam
incoluere Colchi, mare quidem procellosum et ora
illa navigantibus perniciosa plurimum. Nuncupatur autem vulgo

Torna all'inizio