Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 331


Qualis cura habenda est de filiis a septimo anno
usque ad decimum quartum annum.
Cap. XVI.

Cum distinguimus aetates filiorum per septennia, ut
cum dicimus, usque ad septem annos sic esse regendos:
a septimo usque ad decimumquartum sic esse instruendos,
huiusmodi septennia sunt abbrevianda et elonganda
secundum diversitatem personarum. Nam aliqui
sunt robustiores corpore in duodecim annis, quam alii in
sedecim. Ideo quia de talibus punctualem regulam dare
non possumus, aliqua relinquenda sunt iudicio paedagogi,
qui debet pueros instruere, ut possint huiusmodi tempus
anticipare et prolongare, ut ei videbitur expedire.
In hoc autem tempore, quod est a septimo usque ad decimumquartum
annum, tria sunt consideranda circa regimen
filiorum. Nam homo prima divisione dividitur in
animam, et corpus. Anima vero, tanquam potentias principales,
habet intellectum, et appetitum. Tria ergo attendenda
sunt in filiis. Primo, quale intellectum. Ut ergo
iuvenes habeant corpus bene dispositum, exercitandi sunt
per debita exercitia, et per debitos motus. Ut habeant
voluntatem bene ordinatam, inducendi sunt ad debitas
virtutes, et ad virtutum opera. Sed ut habeant intellectum
perfectum, instruendi sunt in debitis scientiis.
Scientia ergo, virtus, et exercitium attendenda sunt in
regimine filiorum. A principio quidem nativitatis, ut
vitetur inertia puerorum, assescendi sunt pueri ad aliquos
motus. Sed cum impleverunt septennium usque
ad annum decimumquartum, debent gradatim assuescete
ad ulteriores labores, et ad fortiora exercitia.
Ludus enim pilae secundum Tacuinum, vel luctatio

Torna all'inizio