autem domni Supponis in hoc monasterio susceptas acquisitiones 
ideo hic prius inserere curavimus, quoniam ante prędictum domnum 
Almericum curam huius cęnobii, et si non imperiali corroboratione, 
optinuit tamen canonica regularique et fratrum electione. 
Denique incarnationis dominicę anno millesimo ac trigesimo 
nono, Longinus filius quondam Azonis optulit in hoc monasterio 
sub regimine domni Supponis res suas infra territorium Firmanum 
ubi dicitur Ginestretum, et in Casis, et in Floriano, cuius 
fines sunt: a via quę vadit a Sancto Petro de Galenano in Minoclam, 
et rivus inter Malisim et Occanianum, et rivus fontis  Orię 
in rivum Malisi, et ad Prętitulum castellum Rodaldi, deinde rivus 
de Rofiniano currens in Cavule, que sunt modiola .C. 
item, optulit castellum Ophidam cum ęcclesia Sanctę Marię. et 
castellum de Iscla cum ęcclesia Sanctę Crucis. et castellum 
Gosianum cum ęcclesia Sanctę Marię. quę omnia sunt in pertinentia 
Ofidę, Melesiano, monte Ophidę, Granariolo, Apuliola, 
silva de Macla, Salit Macina, Posseta, Lammule, colle Gualdoni, 
Gimilliano, Cęse, Caprilia, Gualdo, casale Apreniano, Gusiano, 
Ponticello, Valle Cupa. et in Fretiano cum lacu, et in Guidonisco, 
et Hilice. et ęcclesiam Sancti Pantaleonis. ęcclesiam Domini 
Salvatoris in Caprilia. et portionem ęcclesię Sancti Emindii 
in Rofeliano. et portionem podii de Tophano filio Azonis 
super Cimbriano, et de ipsa ęcclesia, et de castello Cimbriano sextarium 
unum, et de ipsa ęcclesia. et portionem de castello 
Aqua Viva. et de castello Porchę. et de castello Ripa. quę 
sunt in Artiano, et Congionillo, et in montibus de Cimbriano, et
  |  
  |