QUAESTIO 1
Ad evidentiam huius partis quaeruntur hic sex: 1. Utrum sit tantum unum primum
principium; 2. Utrum ab illo principio res per creationem effluxerunt;
3. Utrum tantum ab ipso res per creationem prodierunt, an etiam ab aliquibus
principiis secundis; 4. Si non per creationem, utrum alio quolibet modo unum
possit esse causa alterius; 5. Utrum res ab aeterno creatae fuerunt; 6. Supposito
quod non, quomodo dicitur Deus in principio caelum et terram creasse.
Utrum sint plura prima principia.
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod sint plura prima principia. Quia, secundum Philosophum,
si unum contrariorum fuerit in natura, et reliquum.
Sed summum malum est contrarium summo bono, sicut et malum bono.
Ergo cum sit quoddam summum bonum, quod est principium primum
omnium bonorum, videtur quod sit et unum summum malum, quod est principium primum
omnium malorum: et sic erunt duo prima principia.
2. Praeterea, omne quod fit, vel ipsum est primum principium, vel est ab aliquo
principio, sicut in 2 Physic. dicitur. Sed aliquod malum fit in mundo.
Si ergo ipsum non sit primum principium (quia hoc dato, haberetur propositum),
oportet quod sit ab aliquo principio. Sed non a bono, quia bonum est
destructivum mali, et non causa eius, sicut nec calidum frigidi; et eadem ratione
illius mali, si non sit primum principium, erit alterum malum principium primum;
non est enim in principiis vel causis procedere in infinitum, ut probatur
2 Metaph.. Ergo videtur quod oportet devenire ad primum malum,
quod sit principium omnis mali; et sic habetur propositum.
3.Si dicas, quod malum non habet principium, sed accidit praeter intentionem
alicuius principii agentis. Contra, omne quod accidit praeter intentionem agentis,
est casuale, et in paucioribus. Sed malum invenitur ut in pluribus, ut in
2 Topic. dicitur. Ergo videtur quod malum sit intentum, et habeat per se
principium.
4. Praeterea, quae sunt ab uno principio, habent conformitatem ad invicem:
quia principiatum imitatur principium. Sed in rebus reperitur magna contrarietas
et diversitas. Ergo oportet eam in principia contraria reducere.
|
|