omnes tali tempore ubique stultiçant et infatuantur, sed sub silentio
permanserunt, veluti si mortuos suos flerent. In Quadragesima
vero, quando est tempus Deo dicatum, ceperunt ludere,
quando est tempus acceptabile et dies salutis, tempus elemosinas
faciendi et operibus pietatis insistendi, iuxta illud Ys. L8: Frange
esurienti panem tuum et cet.; item tempus confitendi, predicationes
audiendi, ecclesiarum limina visitandi, orandi, ieiunandi
et flendi, sicut Scripture dicunt, que tali tempore in ecclesia recitantur,
iuxta illud Ioelis II: Convertimini ad me in toto corde
vestro, in ieiunio et fletu et plantu et cet. Item Ys. LV: Derelinquat
impius viam suam et cet. Item: Inter vestibulum et altare plorabant
sacerdotes et cet. Et Dominus, Luc. VI: Beati qui nunc fletis,
quia ridebitis. Hinc quidam per contrarium dixit:
Qui modo non fletis, flendi dum tempus habetis,
eterno luctu lugebitis et sine fructu.
Hinc Dominus dixit, Luc. VI: Ve vobis, qui ridetis nunc, quoniam
lugebitis et flebitis. Hinc beatus Iacobus dicit, V: Agite nunc, divites,
plorate ululantes in miseriis que advenient vobis. Et iterum:
Miseri estote et lugete! Risus vester in luctum convertatur et gaudium
in merorem. Hinc Salomon ait, Eccle. II: Risum reputavi errorem
et gaudio dixi: Quid frustra deciperis? Et iterum Eccle. 7: Cor
sapientum ubi tristitia, et cor stultorum ubi leticia. Et iterum Iob
XXI: Ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt.
Ideo utile consilium dat Ecclesiasticus dicens, V: Ne tardes converti
ad Dominum et ne diferas de die in diem; subito enim veniet
ira eius et disperdet te. Et iterum Eccli. V: De propitiatu peccatorum
noli esse sine metu.
De quodam episcopo qui in deserto XLIX annis fecit penitentiam, ex eo quod
semel, metu tormentorum, Christum negaverat.
Nota ergo exemplum illius episcopi qui, tempore persecutionis,
metu tormentorum, negaverat Christum, et penitentia ductus ivit
ad desertum et fecit ibi penitentiam de peccato negationis XLIX
|
|