18.  Mihi enim . Quoniam dixit quia magnificabitur 
Christus per vitam, nec hanc probationem habebat,  
adjecit:  Mihi enim vivere Christus est ; neque  
enim, si vivam, inquam, alterius rei curam habeo. 
19. LANFR.  Quod si vivere in carne . Quandiu in  
carne possum proficere aliquid, ignoro quid eligam  
seu mori seu vivere; et si enim in carne nihil  
prodesse possem, haud dubium quin mortem  
eligerem. 
20. AUGUST. (lib. III  De doct. Chr.  c. 2, tom. III.)  
 Et quid eligam . Sic ergo distinguendum est,  et quid  
 eligam ignoro . Compellor autem ex duobus; quam  
distinctionem sequitur concupiscentiam habens dissolvi  
et esse cum Christo. Et tanquam quaereretur  
quare hujus rei potius habeat concupiscentiam, multo  
enim magis optimum, inquit 
21 AMBROS.  Idem certamen . Exemplo sui magis  
eos adhortatur. 
22. LANFR.  Idem certamen habentes . Quando tunc  
dixit Pythonissae Philippis futura praedicare. 
CAP. II.—1. AUGUST. (serm. 11,  De verb. Domin .  
c. 17, tom. X.)  Si qua societas . Ad ipsum enim pertinet 
societas qua efficimur unum corpus unici Filii 
Dei. 
2. AMBROS.  Si qua viscera , id est, si diligentes  
nos condoletis nobis talia patientibus.
  |  
  |