potest dictaminis edificium permanere; (4) secundum ad ipsarum
dictionum artificium pertinet et decorem; (5) tertium in
verbis et sententia efficit venustatem. (6) Compositio tamen non
semper secundum artis traditionem procedit sed contingit eam
sepe fieri ad libitum dictatoris (7) nec verborum dignitas semper
a dictatore servatur, quod totum est tolerabile dum modo sententia
sit perfecta et orationis congruitas non turbetur. (8)
Sed non est ob hoc compositionis artificium ignorandum, cum sepe
sit necessarium quoniam est apud nobiles autores et philosophos
in honore, nec a sede Romana fine tali decore aliqua epistola
destinatur.
(9) De hi ergo dicturi ab elegantia, que prior est, naturaliter inchoemus.
9. (1) DE ELEGANTIA SECUNDUM LATINITATEM.
(2) Elegantia est que reddit orationem latinitate puram et explanatione
perspicuam. (3) Latinitas congruitatem inducit sed
explanatio bonitatem intelligentie circa ea de quibus agitur in
sermone. (4) Latinitas ergo cuncta vitia incongruitatis relegat;
(5) explanatio vero apertam et dilucidam orationem reddit.
(6) Vitia que gramatice legibus contra dicunt barbarismus et
soloecismus dicuntur. (7) Barbarismus est vitium in dictione
|
|