Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 168

libro V


19. (1) DE COMPENDIO SALUTATIONUM.
(2) Salutatio est oratio diversarum personarum nomina cum officio preferens optate salutis (3) in qua primo recipientis nomen, maxime quando maioribus vel equalibus sermo dirigitur, adiectivis debet convenientibus circum scribi, que illius meritis congruant et honori, (4) ut si dicatur imperatori vel regi: 'piissimo', 'christianissimo', 'illustrissimo', 'serenissimo'; si duci vel comiti: 'sublimi', 'magnifico', 'precellenti'; (5) si pape vel episcopo: 'beatissimo', 'venerabili', 'reverendo'; si amico: 'carissirmo', 'dilectissimo', 'dulcissimo', 'speciali'.
(6) Scribentis vero titulus talibus debet confici adiectivis que humilitatem sonent, obsequium spondeant, redoleant caritatem, qualia sunt: 'indignus', 'humilis', 'devotissimus', 'affectuosissimus', 'sincerissimus'.
(7) Nulla vero dictio prime vel secunde persone in salutationis clausula est ponenda.
(8) Verba salutationis sunt: 'mittit', 'dirigit', 'optat', 'desiderat' et 'affectat', que non solent in salutatione poni sed extrinsecus subaudiri.
(9) Tamen ad generalitatem omnium salutationum que fieri possunt tales a modernis sunt notule introducte:

Torna all'inizio