Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 142


INCIPIT LIBER QUINTUS
1. Confirmato itaque Grimuald regno aput Ticinum, non multo post tempore
iam dudum pactam sibi Ariperti regis filiam, cuius germanum Godepertum extinxerat,
duxit uxorem. Beneventanum vero exercitum, cuius auxilio regnum adeptus erat, multis
dotatum muneribus remisit ad propria. Aliquantos tamen ex eis secum habitaturos
retenuit, largissimas eis tribuens possessiones.
2. Qui postquam conperit Perctarit profugum Scithiam appetisse et aput
cacanum demorari, eidem cacano Avarum regi per legatos mandavit, ut, si Perctarit
in suo regno detineret, cum Langobardis et secum pacem, quam hactenus habuerat,
deinceps habere non possit. Haec Avarum rex audiens, adscito Perctarit, dixit ei
ut in quam partem vellet pergeret, ne propter eum Avares cum Langobardis inimicitias
contraherent. Perctarit vero haec audiens, Italiam ad Grimualdum reversurus
repetiit; audierat enim, eum clementissimum esse. Igitur cum ad Laudensem civitatem
venisset, misit ante se ad Grimualdum regem Unulfum sibi fidelissimum virum, qui
suum ei adventum nuntiaret. Unulfus vero ad regem veniens, Perctarit in eius fide
adventare nuntiavit. Haec ille audiens, fidenter promisit, in sua eum fide venientem
nihil mali passurum fore. Inter haec Perctarit adveniens, ad Grimualdum ingressus,

Torna all'inizio