Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 271


et caetera talia, imperfecta bona fuit. Mulieres ergo ut
plurimum vel participant bona imperfecta, ut aliqua bona
corporis: vel si participant bona perfecta, ut bona
mentis, prticipant ea imperfecto modo: propter quod
communiter valde deficiunt a perfectione virorum. Quare
cum ad augmentum perfectionis bonitatis minuatur cupiditas
laudis et desiderium reputationis, tanto plus appetunt
laudari (communiter loquendo) mulieres quam
viri, quanto in bonitate sunt imperfectiores illis. propter
quod, cum verecundia sit timor de inglorificatione et de
amissione laudis, mulieres communiter sunt verecundae,
quia timent inglorificari et amittere laudem quam nimia
affectione desiderant. ex ipsa igitur cupiditate laudis
probatur mulieres verecundas esse. Rursus hoc idem
probari potest ex timiditate cordis. Nam cum mulieres
sint naturaliter adeo timidae, quod quasi omnia expavescunt;
sequitur eas verecundas esse: quia verecundia est
quidam timor, ut superius dicebatur. Ex diversis ergo
causis probare possumus mulieres verecundas esse. quicquid
tamen sit de eius causis, laudabile est in ipsis esse verecundas:
quia propter verecundiam multa turpia dimittunt
quae non dimitterent, nisi eas verecundiae cathena
constringeret. Secundo est laudabile in mulieribus,
quia communiter sunt piae et misericordes. Non
tamen ex eadem causa hoc videtur contingere: quia
pueri (ut superius dicebatur) sunt miserativi, quia sua innocentia
alios mensurantes credunt omnes innocentes
esse, et putant eos indigne pati. quari super eis de facili
miserentur. Senes vero miserativi existunt: quia cum
ipsi in corpore et in vita deficiant, volunt aliis miserere
et compati ipsis. quare cum de facili quis inclinetur ad
faciendum aliis, quod ab eis vult fieri sibi; senes de facili
super aliis miserentur. Mulieres quidem miserativae
sunt ex mollitie cordis. Nam habentes cor molle, non

Torna all'inizio