Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 824


sequitur, si finis est bonus, quod voluntas sit bona; quia potest esse id quod est
volitum, malum, et unum tantum sufficit ad malitiam voluntatis, sive finis sive
volitum sit malum: et quamvis uno modo sit idem actus voluntatis qui fertur in
finem et in id quod est ad finem, tamen intentio nominat illum actum, secundum
ordinem actus ad finem; sed voluntas nominat actum eumdem, secundum ordinem
ad obiectum proximum, quod in finem ordinatur: et ideo in tali casu voluntas
est mala, sed intentio bona. Finis autem dicitur ad quem actus proportionatus
est; et ita etiam si finis est bonus, et actus bonus; quia actus malus non est
proportionatus ad finem bonum. Unde dicit Philosophus in 6 Ethic., de his
qui per malos actus bonos fines consequi intendunt, quod quaerunt sortiri
finem inconvenienti medio; sicut enim non quaelibet materia est disposita ad
quamlibet formam, nec quodlibet instrumentum ad quemlibet effectum, nec
quodlibet medium ad quamlibet conclusionem; ita nec quilibet actus ad quemlibet
finem.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quando aliquis vult malum propter bonum,
illud bonum non est finis actus voluntatis, secundum se considerati, sed est finis
a volente inordinate praestitutus.
Et hoc etiam modo dicendum est ad secundum; quia in malis simpliciter tenet,
quod quantum malum quis intendit, tantum peccat; in bonis autem non tenet si
intelligatur de fine volentis, sed solum si intelligatur de fine actus.
Ad tertium ergo dicendum, quod quamvis omnis voluntas bonum appetat, non
tamen appetit semper quod est vere sibi bonum, sed id quod est apparens
bonum; et quamvis omnis homo beatitudinem appetat, non tamen quaerit eam
in eo ubi est vera beatitudo, sed ubi non est; et ideo nititur ad eam pervenire
non per rectam viam: et propter hoc non oportet quod omnis voluntas sit bona.
Ad quartum dicendum, quod ex circumstantiis dicitur actus bonus, secundum
quod circumstantiae faciunt actum proportionatum ad finem debitum; et ideo
principaliter bonitas actus ex fine pendet.
Ad quintum dicendum, quod in habitu includitur rectitudo finis; quia ad virtutem,
ut Philosophus in 2 Ethic. dicit, exiguntur tria. Primo quidem si sit
sciens; deinde si volens propter bonum, in quo includitur ordo ad finem; tertium,
si firme et immutabiliter operatur. Et ideo si bonitas actus procedat ex
habitu, non removetur quin iudicetur ex fine.

Torna all'inizio