: Epistolae latinae anonymorum auctorum

Pag 271


qui iam in quoddam exilium doloris abierat, per cuiusdam in integrum
restitutionis auxilium, ad optate letitie patriam revocastis. Ei
ergo, qui vulnerat et medetur, qui post nubilum dat serenum, qui nonnumquam
comminationis sue rigorem misericordie gratia temperat,
vitulum laudis offerimus et vestre sollicitudinis studium quibus quantisque
possumus prosequimur actionibus gratiarum.


Nondum in convalescentiam plene reduxit me Dominus et idcirco,
dum vellem scribere, digitos ad calamum non erexi. Faciat Ille qui potest,
ut valere et scribere valeam sicut volo, quod te etiam inter amicos
meos velle confido. Sane cum honorem et augmentum tuum desiderem ut
amicus, pati non possum ut hiis memoriam tuam non excitem, ex quibus
et honor et contrarium tibi posset forsitan evenire. Scis enim quantum
amanda sit patria et quantum compatriote colendi. Scis etiam quod, si
quem acquirere metiris regno fore legatur utilius, satis erit utile amicos

Torna all'inizio