Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 66


viarum transitus milites custodirent. igitur in urbe perturbata
erant confusaque omnia, et siquidem Matheus Bonellus, inoffenso
pergens itinere, propius accessisset, poterat utique, nemine
prohibente, civitatem ingressus occupasse palatium, ipsumque
regem in vincula coniecisse. sed alio fretus consilio, Cacabum
rursus iter instituit. Inter hec autem subitus Messanensium galearum
adventus, civium metu sublato, regi quoque spem restituit,
sed et multi milites ex interioribus Sicilie partibus ad
auxilium regis confluxerant, quantum illi roboris accrescebat, tantum
adverse parti diffidentie ac formidinis accedebat. Statuit
ergo, resumpto spiritu, cum fortuna respirante progredi, et humilitate
legationis abiecta, regiam in verbis pretendere dignitatem,
cum nichil illi facilius esset quam ab humilitate ad superbiam
transvolare. Rursus itaque ad Matheum Bonellum legatum misit
Robertum de Sancto Iohanne Panormitanum canonicum, preclari
nominis et exami[nate fidei virum, quem nulla coniuratorum
unquam societas], nulla [persecutio]nis procella, cum totum sepe
regnum concuteret, ab eo cui semper inheserat proposito fidelitatis
avulsit. Nunquam eum blanda fortuna sic extulit, ut innate
benignitati superbie quicquam aut tyrannidis admisceret; nunquam
sic adversa deiecit, ut fidem suam vellet potentium virorum
gratia vel cuiuslibet dignitatis pretio nundinari. Hinc eum archiepiscopus
latenti semper odio prosecutus, parum perfecit, cum
multas adversus eum consiliorum machinas erexisset. hinc admiratus
ei, cum aperte non posset, occulte parans insidias, obfuit
quidem, sed nec omnino quod optabat effecit. cum enim rex, a
nemine rogatus vel monitus, in id incidisset voluntatis ut predicto
Roberto cancellariatum dare decerneret, idque Maio cognovisset
ipsius regis indicio, laudavit eius super hoc voluntatem,

1



5




10




15




20




25



Torna all'inizio