anno ab incarnacione Domini nostri Iesu Christi nungentesimo 
tricesimo ,VI., seu et regnante domnus. Ugo, rex gracia Dei in 
Italia in anno .XIo., et Lotharius rex filius eius insimul cum eo 
in anno .VIo., et vicesimo die mense iulii, per indiccione .VIIII. 
Actum in Marsi, mense et indiccione suprascripta.† Ego qui 
supra Rambaldus abbas. † Ego Paulus subdiaconus et monachus. 
† Ego Iohannes subdiaconus et monachus. 
LIBELLUM DE BALVA IN CAMPO DE ROTA; IN BARATTE; IN CERULE; 
IN PELTINO; IN POTEIANO ET IN GORIANO CUM IPSIS 
CELLIS. 
In Dei nomine. Scriptum conveniencie dum ad omnibus non 
est cognitum, set a pluribus esse videtur, et est manifesta causa, 
qualiter steti atque conveni inter me Raynardi, filius quondam Rocuini, 
ex nacione Francorum, et te Raymbaldo vir venerabilis, humilis 
abbas ex monasterio Sancti Vincencii, qui situm est in Samnie 
partibus unde oritur fluvio Vulturno: feci tecum conveniencia per 
consensu et voluntate de cuncta congregacione Sancti Vincencii, et 
dedi tibi in conveniencia in auro et argento libre .XXi., quod vos 
cum monachis monasterii vestri recepisti in presencia de bonos 
et nobiles homines de territorio Valvense, Adelulfus, Todericus, 
Azco, germanis fratribus, pro restauraciones vestri monasterii, quod 
ab Agareni predatum est, et ab igne crematum, ut aliquid restaurare 
possitis. pro ac conveniencia dedisti mihi supradicto vel ad 
meis heredibus, usque in .XXi. et novem annis celle et curti in 
territorio Valvense in Plano; ipsa curte et cella de Rota, cum omnes
  |  
  |