Anno domini 660 Carolus Martellus ecclesias spoliabat et militibus
decimas confirmabat unde male mortuus est prout meruerat.
[Isto tempore scilicet Christi anno 680 secundum cronicam Gothofredi
de Bussero, tanta fuit in civitate papiensi pestilentia atque hominum
depopulatio, ut hominibus per juga montium fugientibus, in civitate
arbores nascerentur atque fructeta].
[Tempore isto per censuram ecclesiasticam cogente imperatore, archiepiscopus
ravennatis papam romanum suum recognovit superiorem
et a papa petiit suam consacrationem, et dicit cronica Gothofredi de
Bussero quod hoc fuit anno Christi 681].
Anno domini 700 floruit sanctus Sigismundus filius regis Guidebaldi.
Anno domini 726 sanctus Gregorius papa excomunicavit imperatorem
Bertonem qui comburi fecit imagines sanctorum.
Anno domini 725 sedebat Theodoricus archiepiscopus mediolanensis.
sedit annis XIIIJ et jacet in monasterio horono cum sorore sua Orona.
iste episcopus exposuit offitium matutinale.
Anno domini 736 quidam sirus pseudo Christus judeorum multos
seduxit.
Anno domini 740 factum est monasterium horonum Mediolani.
Anno domini 744 Constantinus quintus imperator infidelis graviter
prosequitur ecclesiam quia erat interfectus a demone.
Anno domini 750 Orach rex lombardorum cum uxore et filiis suis
relicto mundo monasterialem indutus est habitum.
Anno domini 769 Astulphus rex lombardorum tributum exigit a
romanis unde papa Stephanus sanctus auxilium petiit a Pipino qui veniens
cum franchis vincerunt exercitum Astulphi regis lombardie.
Anno domini 770 Desiderius rex lombardorum fecit fieri monasterium
sancti Petri de Chivate.
Anno domini 780 imperator constantipolitanus solo nomine fere
imperabat persequutor saracinorum.
Anno domini 780 Aurelius dictus Albinus Abas sancti dionisii Parisiis
moritur. Caruli hic genere anglico erat philosophus et morum honestate
preclarus, a quo Carolus didicit omnes septem literales artes.
Anno domini 781 passi sunt Amantius et Amicus de mense octobris.
|
1
5
10
15
20
25
30
|