IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 2
DIVISIO TEXTUS
Postquam determinavit de Incarnatione ex parte assumentis, in ista parte determinat
ex parte naturae assumptae; et dividitur in tres partes: in prima ostendit
quid sit assumptum; in secunda quale fuerit illud assumptum, dist. 3: «Quaeritur
etiam de carne verbi, an priusquam conciperetur, obligata fuerit peccato»; in
tertia ostendit quo agente id quod assumptum est, formatum sit, dist. 4: «Cum
vero Incarnatio Verbi operatio vere sit Patris et Filii et Spiritus Sancti, investigatione
dignum nobis videtur, quare in scriptura Spiritui Sancto hoc opus saepius
tribuatur». Prima dividitur in duas partes: in prima ostendit quid sit assumptum,
quia humana natura integra, ex partibus suis, scilicet corpore et anima constans;
in secunda determinat ordinem assumptionis, ibi: «Assumpsit ergo Dei filius
carnem et animam». Prima dividitur in duas partes: in prima ostendit naturam
humanam integram assumptam esse ratione suarum partium; in secunda, ratione
naturalium proprietatum, ibi: «Totam igitur hominis naturam... assumpsit Deus».
Circa primum tria facit: primo ostendit omnes partes humanae naturae assumptas
esse per hoc quod humana natura assumpta est; secundo ostendit quod per
humanam naturam significentur omnes partes eius, scilicet anima et corpus, ibi:
«Quod autem humanae naturae sive humanitatis vocabulo anima et caro intelligi
debeant, aperte docet Hieronymus»; tertio excludit quorumdam errorem, ibi:
«Errant igitur qui nomine humanitatis non substantiam sed proprietatem quamdam
a qua homo nominatur significari contendunt».
«Assumpsit ergo Dei Filius carnem et animam». Hic ostendit quomodo partes
humanae naturae assumptae sunt; et dividitur in duas partes: in prima inquirit
ordinem naturae; in secunda inquirit ordinem temporis, ibi: «Si autem quaeritur
utrum Verbum carnem simul et animam assumpserit etc».. Circa primum
tria facit: primo ostendit ordinem naturae, ostendens carnem esse assumptam
mediante anima; secundo ostendit modum illius unionis esse inexplicabilem,
ibi: «Illa autem unio inexplicabilis est adeo ut etiam Ioannes ab utero sanctificatus
se non esse dignum fateatur solvere corrigiam calceamenti Iesu»; tertio
excludit quorumdam errorem, ibi: «Non sunt ergo audiendi qui non verum
hominem Filium Dei suscepisse dicunt».
Hic est duplex quaestio: prima de ipso assumpto; secunda de ordine assumptionis.
|
|