Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 132


Scio, inquam, quia sicut proposuerunt, sic facient. Et erit
hoc meus interitus, cum non habeam de quo viuam. Et
exurgens cancer iuit ad turbam piscium, significans ei hoc
verbum quod relatum est ei ab aue. Qui congregati omnes
venerunt ad auem, petentes eius consilium super hoc. Et
dicunt: Venimus ad te, vt des nobis consilium super hoc,
quoniam vir intelligens non suum priuat consilium a suo
inimico, quando est boni consilii, et recipit ab eo iuuamen
vita enim nostra est inter magnum bonum et vtilitatem.
Da igitur nobis consilium. Quibus respondit: Scitis bene quia
non possumus illis resistere, nec aduersus eos pugnare; scio
tamen quendam bonum locum et delectabilem, in quo est
multitudo aquarum: si vultis transferri illuc, ducam vos.
Cui responderunt: Non habemus ducem nec fidelem rectorem
nisi te. Quibus dixit: Faciam hoc libenter ad vestram
vtilitatem. Et capiebat omni die [de] illis duos pisces, portans
eos ad montem excelsum, comedens eos. Quadam vero die
veniebat ad eam cancer, dicens ei: Timeo hic esse; rogo autem
te vt ducas me ad locum vbi sunt mei socij. Et accipiens
illum, portabat eum ad locum vbi deuorauerat alios pisces.
Et respiciens cancer a longe, vidit ossa piscium simul congregata,
et percepit quoniam ipsa eos comederat et quia ipsum
sic deuorare intendebat. Et ait in corde suo: Decet vnumquemque
hominem, quando incidit in manum inimici, sciens
se moriturum, pugnare pro sua persona contra suum inimicum
et in omnibus que possunt suam personam custodire. Et
exurgens aduersus eam, oppressit ceruicem suam cum suo
rostro, et sic interfecit illam. Et rediens cancer ad turbam
piscium, exposuit eis fraudem auis, et quomodo interfecerat
ipsam. Qui exinde gauisi sunt et steterunt securi in loco suo.
Nunc autem intuli hanc parabolam vt scias quoniam multotiens
est consilium quod interficit virum suum. Sed consulo
tibi vt perambules volans per aerem, vt inuenias aliquod

Torna all'inizio