Albertanus Brixiensis: Liber de doctrina dicendi et tacendi

Pag 18


tacere debes; nam scripsit Augustinus in libro De summo bono : « Gloriosius
est tacendo iniuriam fugere quam respondendo superare ».
Decimo requiras ne quid seditiosum dicas, quia nichil est perniciosius
in civitate quam seditio.
Undecimo requiras ne quid irrisorium dicas neque de amico neque
de inimico nec de quolibet alio. Scriptum est enim: « Amicum
nec ioco ledere quidem decet ». Et iterum: « Bonus amicus lesus
gravius irascitur ». Inimicus autem propter irrisiones de se factas tecum
cito ad verba perveniret ac verbera; cuilibet autem irrisio de se
facta displicet ita quod amor inter eos minuitur. Et secundum regulam
amoris: « Si amor minuatur cito deficit et raro convalescit ».
Et certe propter derisiones cito diceretur tibi quod nolles audire, nam
dixit Salomon: « Qui aliena temere manifestat vitia, sua intempestive
audiet crimina ». Et Martialis dixit: « Deridens alios non inderisus
abibis ». Et iterum idem dixit: « Si rides alium vel si rideris, utrumque
culpa est, <Maure>, prius turpe sequensve magis ».
Duodecimo requiras ne quid dolosum dicas. Dixit enim
propheta: « Disperdat Deus universa labia dolosa et linguam
magniloquam ».
Tertiodecimo requiras ne quid superbum dicas; nam dixit Salomon:
« Ubi fuerit superbia ibi et contumelia; ubi autem humilitas, ibi
sapientia » cum gloria. Et Job dixit: « Si ascenderit usque ad celos
superbia et caput eius nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur ».
Et Jesus Sirac dixit: « Odibilis est coram Deo et hominibus superbia
et execrabilis omnis iniquitas ». Et iterum: « Obiurgatio et
iniurie annullabunt substantiam et domus que nimis locuplex est annullabitur
superbia ».
Denique requiras ne verbum otiosum dicas; scriptum est
namque: « De omni otioso verbo reddituri sumus rationem ».
Sit itaque verbum tuum verum, efficax, non inane, rationabile,

Torna all'inizio