Itaque, christianissime et a Deo institutae, magne, victoriosissime, bone rex et
noster Dei nutu defensor, interim diversis nobis inminentibus causis nulla extitit possibilitas,
donec missi nostri, qui illuc ad vos directi sunt, revertantur, alios ad vos
dirigendum missos. Dum vero illi remeati fuerint, confestim nostros missos ad vestri
presentiam dirigimus. Tamen et huic vestro misso hoc ipsud in ore posuimus, vestrae
benignae excellentiae suggerendum gestum [. . . . .] quippe sanctorum, de qua misistis
vobis dirigi, in quantum reperire valuimus, vobis transmisimus.
Deus autem omnipotens, in cuius manu cor excellentiae vestrae regitur, felicia
vobis tribuens tempora, omnes adversas nationes vestris regalibus subiiciat vestigiis
et per multorum annorum metas regni gubernacula vos cum excellentissima et a Deo
inlustrata filia nostra, domna regina, atque precellentissimis regibus, vestris natis,
faciat possidere et aeternae beatitudinis cum sanctis et omnibus electis eius per infinita
annuat secula effici participes.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, PIPPINO REGI FRANCORUM ET PATRICIO
ROMANORUM CONSTANTINUS PAPA.
Dum internae mentis intuitu infra memet ipsum vehementer considero, quanta
mihi inrepti pastoralis officii debet insistere curandas fruendasque dominicas rationales
oves, valde fateor intolerabilis męstitia cordis mei archano adhesisse, quia
procul dubio non meriti et onoris huiuscemodi provectio, omnibus curam animarum
adsumentibus videtur esse conferta sollicitudo. Et qui nimis compremor et nullis
operum meritis neque virtutum profectibus me prestitutum cerno, perpendo, quid
divina misericordia, inspirante cordis affectu, operari iusserit; et ilico velut ex gravi
somno experectus, nimio stupore et exstasi invenio et video in me inrogatum, quod
numquam obtavi, quod numquam penitus cogitavi, nec cor pussillitatis meae quoquo
modo ascendit; ex inproviso enim violenti manu a populorum innumerabili concordantium
multitudine velut valida aura venti raptus at tam magnum et terribile pontificatus
|
|