Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 570


quas vobis omnipotens et redemptor noster dominus Deus per intercessiones beati
Petri principis apostolorum concedere dignatus est; sed et de vestra prosperitate nos
certos in omnibus reddidit. Quo audito, vehementi exultationis laetitia noster in Domino
ovans relevatus est animus, et protinus, extensis palmis ad aethera, regi regum
et domino dominantium opimas laudes retulimus, enixius deprecantes ineffabilem eius
divinam clementiam, ut et corporis sospitatem et anime salutem vobis tribuat et
multipliciter de hostibus victorias tribuat omnesque barbaras nationes vestris substernat
vestigiis.
Et certe crede nobis, magne, christianissime rex, bone, praecellentissime fili, et
maximam habeto fiduciam, quia, dum tu fideli studio in amore ipsius principis apostolorum
secundum tuam promissionem permanseris et cuncta eidem Dei apostolo adimplere
studueris, et salus tibi et inmensa victoria ab omnipotenti Deo tribuetur
indesinenter.
Et quidem nos Deum proferimus testem, cui omnium cordium occulta reserata
existunt: ab illo die, quo ab hac Romana urbe in illis partibus profecti estis, cotidiae
momentaneis etiam atque sedulis horis omnes nostri sacerdotes seu etiam religiosi
Dei famuli, monachi, per universa nostra monasteria simulque et reliquus populus tam
per titulos quam per diaconos trecentos ‘krieleyson’ extensis vocibus pro vobis Deo
nostro adelamandum non cessant flexisque genibus eundem misericordissimum dominum
Deum nostrum exorantes, ut et veniam delictorum vobis et maximam prosperitatis
laetitiam etiam et copiosas victorias vobis multipliciter e caelo concedat.
Ipsae referuit nobis siquidem Gausfridus: dum a vobis absolutus reversus est,
voluit eum interficere Allo dux; unde, dum vellet ipse Gausfredus ad vestra denuo
reverti vestigia, posuit exploratores atque insidiatores in itinere, qui eum interficerent;
quo cognito, apud nos refugium fecit. Et dum se petisset ad vestra absolvi vestigia,
dum iam aderatum habuimus Anastasium nostrum missum ad vestram excellentiam
dirigendum, eum ad vestram presentiam cum ipso nostro misso absolvimus. Quem,
petimus, ut pro amore beati Petri et nostra postulatione benigne suscipere et protectionis
atque favoris vestri opem illi inpertire dignemini, deprecantes et hoc: ut
masas illas, quas ei concessistis, per vestram auctoritatis largitatem possideat.
Sed et hoc nimis quesumus atque postulamus [vestram] benignitatem: ut episcopos
illos, id est civitatis Pissinae seu Lucanae et Regio, ad proprias sedes adque ecclesias
et plebes eis commissas absolvere iubeatis revertendum, quia ita, bone rex, excellentissime
fili, animae tuae expedit, ut ipsi episcopi propriis sedibus restituantur omnesque
Dei ecclaesiae suis praesulibus ornatae consistant et cunctus Dei populus in
magna laetitia vestris felicissimis temporibus degere valeat vobisque hoc respiciat at
aeternam mercedem.
Nos itaque firmi in vestra caritate permanentes ideo ea, quae pertinere cognoscimus
ad salutem animae vestrae, fiducialiter vos satagimus deprecandum, ut Deus

Torna all'inizio