sub lege non erant; sed de his poterat esse dubitatio,  
sine causa non deserui [ f. , deseri]. 
9. AMBROS. (53)  Ut adoptionem . Adoptionem propterea 
dicit, ut distincte intelligamus unicum Filium  
Dei. Nos enim beneficio et dignatione misericordiae  
ejus filii Dei sumus. Non dixit, accipiamus, ut significaret  
hoc nos amisisse in Adam, ex quo mortales  
sumus. 
10. AUGUST. ( in Epist. ad Gal. )  Clamantem, Abba,  
Pater . Eleganter intelligitur non frustra duarum  
linguarum verba posuisse idem significantia, propter  
universum populum qui, de Judaeis et gentibus,  
in unitatem fidei vocatus est, ut Hebraeum verbum  
ad Hebraeos [ al.  Judaeos], Graecum ad Graecos [ al. ,  
gentes]. Utriusque tamen verbi eadem significatio ad  
ejusdem fidei spiritusque unitatem pertineat. 
11. ( ibid. )  Itaque jam non est . Propter hoc quod  
dixerat:  Nihil differt a servo . 
12. AMBROS.  Imo cogniti . Non enim scientibus  
vobis, aut videntibus, divina vobis quodam modo  
illuxit scientia. 
13. AUGUST.  Quomodo convertimini iterum , etc. 
Ipsa tamen nolebant redire ad gentilitatem, sed ad  
circumcisionem. Sed pro eodem deputat; ideo dicit;  
iterum et denuo, quia idem est in genere, in  
servitio. 
14. AMBROS.  Convertimini iterum . Quid prodest  
vos evasisse servitutem, qua tenebamini, cum serviretis  
elementis mundi, quando rursus alia [ f.  ad  
illa  vel  ad alia] reditis. 
15. AUGUST. ( ibid. ) Ad infirma. Quia infirma et  
instabili specie variantur. 
16. ( ibid. )  Egena , quia stabili specie creaturae  
egent. 
17. AMBROS.  Elementa , id est, temporibus servitutis. 
Manifestum est enim volumina temporum per  
elementa mundi, hoc est coelum et terram, et motus  
atque ordinem siderum administrari. 
18. LANFR.  Dies observatis . Dies, suasio quaedam  
est; non enim dies observabant, nisi gratias agentes,  
ut nos.
  |  
  |