Corolla  deminutivum est a corona. Corollam riova nupta de  
floribus, verbenis herbisque a se lectis sub amiculo ferebat. 
 Cupressi  mortuorum domibus ponebantur ideo, quia huius  
generis arbor excisa non renascitur, sicut ex mortuo nihil  
iam est sperandum, quam et ob causam in tutela Ditis patris  
esse putabatur. 
 Curiales flamines  curiarum sacerdotes.  
 Cyparissiae  appellantur acies quaedam igneae, noctu 
apparere solent ad similitudinem cuprcessi.  
 Coninquere,  deputare.  
 Carnificis  loco habebatur is, qui se vulnerasset,ut moreretur.  
 Capita deorum  appellabantur fasciculi facti ex verbenis.  
 Consiptum  clavis preafixum.  
 Corniscarum divarum  locus erat trans Tiberim cornicibus  
dicatus quod <in> lunonis tutela esse putabantur.  
 Caelestia auguria  vocant, cum fulminat <aut> tonat.  
 Caduca auspicia  dicunt, cum aliquid in templo excidit, veluti  
virga e manu.  
 Clivia auspicia  dicebant, quae aliquid fieri prohibebant;  
omnia enim difficilia clivia vocabant, unde et clivi loca ardua.  
 Curiales mensae,  in quibus immolabatur lunoni, quae Curis  
appellata est.  
 Contrarium aes,  grave aes.  
 Centumviralia iudicia,  quae centumviri iudicabant.  
 Circumluvium  ius praediorum.  
 Cumbam  Sabini vocant eam, quam militares lecticam, unde 
videtur derivatum esse cubiculum.  
 Condicere  est dicendo denuntiare.  
 Commoetacula  virgae, quas flamines portant pergentes ad 
sacrificium, ut a se homines amoveant. 
  |  
  |