Ricobaldus de Ferraria: Chronica parva ferrariensis

Pag 146


et Beliboni: exinaniti sunt, non extincti;
alibi lares habent. Parochia sancti Nicolai fuere
Mainardi, olim prepotentes: exinaniti sunt.
Gondoaldi quoque eius parochie clarere
desierunt. Parochia sancte Crucis Aldigerii
de Fontana, qui nunc Fontanenses dicuntur. Parochia
ecclesie Omnium Sanctorum fuere Rasurii:
hii defecerunt; Marchoaldi vero
non extincti, sed sunt in plebis numero computati.
Parochia sancti Stephani fuere
Contrarii et Misotti satis potentes clientibus
multis, in omnibus attenuati, celebritate qua
pollebant iam perdita. Parochia sancti
Pauli fuere Leuci: preter unum peritum
iuris ceteri viluerunt. Parochia sancti
Romani fuit Parthenopeus, vir dives et potens:
defecit in totum; fuere quoque Menaboi: supersunt
duo iuvenes divites et potentes, prole autem deficiunt.
Parochia sancti Iacobi fuere Pagani:
habentur ex eis superstites. Parochia
sancte Agnetis fuere Guidoberti ac Vicedomini:
habentur ex hiis superstites opibus tenues.
Parochia sancti Clementis Gontardi. Parochia
sancti Gregori Ioculi. Parochia
sancti Petri sive Castello Curtesorum
Casotus, ex quo nulla proles superfuit; Adelardi, ex
quibus fuit Guilielmus de Marchesella sue partis
princeps et caput, et Taurelli, ex quibus fuit
Salinguerra adverse partis princeps. Ex Adelardis
nullus vel nulla superfuit, nisi puella nata ex Adelardo
fratre Guilielmi, que furtim abducta



570




575




580




585




590




595


Torna all'inizio