Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 19

libro I


verbum fidei custodia nostre". (12) Artificialis est illa compositio
que lepidam orationem reddit, quia dictiones quadam equabili
ordinatione concinnat. (13) Sed hoc aliter ab Aurelianensibus,
aliter a fonte latinitatis Tullio, aliter a sede apostolica observatur.
(14) Aurelianenses enim ordinant dictiones per imaginarios
datilos et spondeos, (15) Tullius per singulorum pedum
artificium tradidit hanc doctrinam, unde sine lege metrica stilum
eius non potest aliquis observare. (16) Nos vero secundum
auctoritatem Romane curie procedemus, quia stilus eius cunctis
planior invenitur.
16. (1) DE INDUSTRIA OPTIME COMPONENDI.
(2) In compositionis itaque serie observandum plerisque videtur
ut nominativus casus post obliquos ad se pertinentes loco
ultimo statuatur, exceptis interrogativis, infinitivis et relativis
que circa ipsum orationis introitum sibi vendicant principatum.
(3) Nominativos tamen prime vel secunde persone talis ordo
non recipit, nisl causa discretionis vel figure vel causa significantie
id contingat, ut: 'Vivo ego, dicit Dominus' vel: 'Ego Priscianus
scribo'; (4) significantiam notat illud: 'Tu ne duos una sevissima
vipera, cena? Tu ne duos?'. (5) Obliqui vero casus eum

Torna all'inizio