Ad quartum dicendum, quod quamvis cognitionem a rebus non accipiat daemon,
tamen acuitur eius scientia per longitudinem temporis: per speciem enim
rei quam habet innatam cognoscit rem, et ea quae in re sunt; sed antequam
determinetur causa contingens, et praecipue ad utrumlibet, non est in ea effectus
eius, unde non potest in ipsa cognosci; qui tamen, cognita ipsa, cognoscitur
quando iam ad effectum determinata est.
ARTICULUS 2
Utrum per daemones possit fieri divinatio.
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod per daemones divinatio fieri non possit. Praenuntiatio enim
futurorum, divinitatis est signum: unde dicitur Isaiae 41, 23: «Ventura quoque
annuntietis, et dicemus, quod dii estis». Sed daemones sunt omnino divinitatis
expertes. Ergo per eos divinatio de futuris fieri non potest.
2. Praeterea, bonorum prophetarum est veritatem de futuris praedicere, ut dicitur
Hierem. 28, quod iste est Propheta quem misit Dominus, cuius verbum evenit.
Si ergo homines virtute daemonum vera de futuris divinando praenuntiant,
videtur quod qui per revelationem daemonum prophetant, veri Prophetae
dicendi sint.
3. Praeterea, non est cognitio rei nisi per speciem eius. Sed species eventus
futuri non potest per daemonem in anima fieri, nisi daemon species causaret.
Ergo videtur quod per ipsum divinatio fieri non possit.
4. Praeterea, mentem hominis nullus formare potest, nisi solus Deus, ut
Augustinus in littera dicit. Sed non potest cognitio alicuius accipi nisi mens alicuius
aliquo lumine formetur. Ergo videtur quod per daemones praecognitio
futurorum accipi non possit.
5. Sed contra, in daemonibus est potentior virtus intellectiva quam in hominibus.
Sed homo potest alteri denuntiare quod scit futurum. Ergo et daemones.
Sciunt autem quaedam futura, cum etiam quorumdam futurorum cognitio ab
hominibus habeatur, ut ab astrologis et medicis. Ergo per daemones divinatio
fieri potest.
|
|