Salimbene de Adam: Cronica

Pag 756


et arbores pomiferas nec non et oliveta, ficulneas, amigdalas, pulcra
malogranata, domos et animalia, vegetes et dolia, cuncta in
agris nata.
Quod civitas Liviensis a Bononiensibus totam Romagnolam francasset, nisi
Ecclesia Romana impedimento fuisset, que se intromisit.

Hec civitas totam francasset Romagnolam a Bononiensibus,
qui occuppaverant eam, nisi Ecclesia se intromisisset, que insurrexit
contra eam. Fuit autem causa quare Ecclesia se intromisit
quia scilicet petiit Romagnolam donari sibi a domino Rodulfo in
imperatorem electo, et concessit Ecclesie ut eam haberet; et
expendit multa milia florentinorum aureorum in diversis annis,
immo multos somarios denariormn aureorum. Proposuerat enim
papa Martinus obstinato animo non quiescere, quousque eam violenter
haberet, si obedienter non posset; et ita factum est quia,
sicut dici solet, «labor improbus omnia vincit». Cumque civitas
illa ad precepta venisset Ecclesie, fuerunt fovee civitatis replete
et porte dirutte, et domus et palatia sunt destructa et precipua
edificia dissipata. Homines vero civitatis illius qui erant
principales et precipui exiverunt de civitate et iverunt ad diversa
latibula, ut darent locum ire.
De comite Guidone de Monte Feltro, qui humiliter obedivit Ecclesie et Ordinis
fratrum Minorum intimus fuit amicus.

Comes vero Guido de Monte Feltro, qui fuerat capitaneus et
dux illorum Liviensium et partis imperii, cum Ecclesia concordavit,
et stetit in confinibus apud Clugiam tempore aliquanto;
postmodum missus fuit in Lombardiam et habitavit in civitate
Astensi cum magno honore, quia diligebatur ab omnibus propter
precedentem probitatem et crebras victorias quas habuerat, et
quia modo sapienter et humiliter obediebat Ecclesie. Insuper erat
homo nobilis et sensatus et discretus et morigeratus, liberalis et

Torna all'inizio