Deus eius, populus quem elegit in hereditatem sibi. Post predicationem
vero dixit papa: «Custodivit me Dominus ab Ytalicis
partibus euntem et Lugduni commorantem et inde huc revertentem.
Et ipse sit benedictus in secula!». Et adiecit: «Ista civitas
mea est; rogo ut vivatis in pace, quia dominus ille imperator
condam qui persequebatur Ecclesiam mortuus est». Ego vero
eram iuxta papam, ita ut possem eum tangere, quando vellem,
quia gaudebat quod fratres Minores circumdarent eum. Tunc
tetigit me frater Geradinus de Parma, qui fuit magister fratris
Bonagratie, et dixit michi: «Audi quod mortuus est imperator,
qui usque modo fuisti incredulus. Dimitte ergo tuum Ioachym
et stude sapientie, fili mi, et letifica cor meum, ut possis exprobranti
respondere sermonem».
Porro cardinales, diebus illis quibus papa fuit Ferarie, miserunt
nobis plures porcos mortuos et depilatos, qui donabantur
eis. Et nos etiam dabamus sororibus nostris Ordinis sancte Clare.
Dispensator etiam pape misit dicendo nobis: «In crastinum
papa est recessurus, ut vadat Bononiam; mittatis ad me vestros
portitores, et dabo vobis panem et vinum, ut habeatis quibus
ulterius non indigemus». Et fecimus ita. Cum autem papa Bononiam
pervenisset, a Bononiensibus sollemniter est receptus.
Sed parum fuit cum eis et quasi insalutato hospite et turbatus
recessit ab eis, pro eo quod petebant Medicinam sibi
donari, que est terra Ecclesie in episcopatu Bononie, quam diu
violenter possederant. Non igitur audivit eos papa, ut donaret
eam eis, sed dixit: «Terram Ecclesie violenter possidetis, et modo
petitis ut dem eam vobis? Ite cum Deo, quia non exaudiam vos».
Cum autem papa recederet, congregatas invenit multas nobiles
dominas et pulchras de Bononia, que de villis venerant ad stratam
per quam transiturus erat, ut viderent illum; quibus benedixit
in nomine Domini; et abiit viam suam habitavitque Perusii.
Eodem anno venit rex Conradus in Lombardiam, primo Veronam
et postmodum Cremonam, et a Cremona rediit Veronam et
ivit in Apuliam. Et hoc fuit in mense Novembris. Et eodem
mense captum fuit castrum de Laude, quod erat in dicta civitate;
et decapitati fuerunt illi de dicta civitate qui erant in dicto
|
|