Unde imperator, hac occasione inuenta, armata manu ecclesiam beati Petri uiolenter inuasit.
Porticum, que erat ante ecclesiam, comburi fecit, Guidonem Cremensem in ecclesiam induxit
et eum ibidem missam canere fecit. Quo cognito, Alexander papa, qui tunc in turri
Cartularie morabatur, in habitu peregrini cum paucis Urbem exiit, et Gaietam usque peruenit,
et ibi assumpto pontificali habitu, Beneuentum ueniens a ciuibus eiusdem ciuitatis honorifice
est receptus. Deus autem iniuriam apostolo Petro illatam et ecclesie sue uiolationem
condigna pena multauit, nam incontinenti mortalitas maxima exercitum imperatoris
inuasit, ita quod cancellarius, et Carolus Corradi filius, et multi nobiles, et maxima pars
exercitus sui in breui spatio temporis interiit. Quod imperator uidens et Dei uindictam
manifeste cognoscens, relicto apud Urbem prefecto, uix cum paucis tristis et merens in Alamanniam
rediit.
Rex autem W[ilhelmus], ut prediximus, propter multa beneficia, que ipse cum matre
sua regno suo contulit, ab hominibus suis cepit multum diligi, et regnum suum uiriliter in
pace tenere. Stephanus autem cancellarius primo quidem omnibus se humilem et benignum
exhibuit, postmodum uero in superbiam elatus, consilio prauorum hominum, indigenas terre
cepit habere odiosos pariter et suspectos. Qui circa natiuitatem Domini cum rege et regina
et magnatibus curie Messanam uenit. Gilbertus etiam comes Gravine, regine et cancellarii
consanguineus, qui tunc capitaneus erat totius Apulie, cum magna manu militum Messanam
accessit. Cancellarius autem, habito cum eo consilio, comitem Henricum fratrem regine
capi fecit, et apud Regium custodiri, imponens ei, quod ipse cum multis mortem cancellarii
et comitis Gilberti iurasset. Pro qua occasione Riccardus comes de Mulisio,
Bartholomeus de Parisio, Iohannes de Sinopoli et multi alii capti sunt et in custodia positi.
|
|