lege praedicatum inveni Christum, cui credens, mortuus  
sum legi. 
33. AUGUST. ( ibid. ) Ego enim per legem. Quia  125  
Judaeus fuerat, et tanquam paedagogum legem acceperat.  
Hoc autem agitur per paedagogum, ut non sit  
opus paedagogo: sicut per ubera nutritur infans,  
ut jam uberibus non indigeat. 
34. LANFR.  Ego enim per legem . Ad superiora  
probanda redit. Dixit superius quod ex operibus  
non justificatur omnis caro; et hoc probat dicens  
se mortuum legi suae per legem Christi, ut Deo vivat;  
frustra enim moreretur legi suae ut Deo viveret, si  
per eam justificari posset, cum nihil sit aliud Deo  
vivere quam in conspectu Dei justum esse. 
35.  Christo confixus , id est, cum Christo crucifixus 
sum sicut ille carne, ita ego vitiis et  
concupiscentiis. 
36. AMBROS.  Vivo autem , quia in baptismate  
mortis et resurrectionis forma impletur. Ea quae  
ipsa re futura sunt, facta jam dicit, quia eorum habet  
spem. 
37.  Vivit vero in me Christus , quoniam illius 
vitam mortalem spe vivit. 
38. AUGUST. ( ibid. )  Vivit vero in me Christus .  
Vivit vero in me Christus, quid ergo? Nega te,  
noli tu ipse vivere in te. Quid est noli tu vivere in  
te, nisi facere voluntatem tuam, sed illius qui habitat  
in te? 
39. ( ibid. )  Non abjicio . Si ergo me Christus dilexit, 
et tradidit semetipsum pro me, non irritam  
facio gratiam Dei, ut dicam per legem esse justitiam. 
40. LANFR.  Non abjicio . Quamvis, inquit, Judaeus  
sim, et observantia legis videar esse justus, non  
tamen abjicio gratiam Dei, id est, remissionem peccatorum  
per fidem Christi. 
41.  Si enim per legem . Ad superiora item probanda 
redit,  quia ex operibus legis non justificatur omnis  
caro , etc. Contrariam partem ad inconveniens ducit. 
42.  Si enim per legem justitia , etc. Adhuc probat  
per legem non esse justitiam; nam si hoc esset,  
non esset per Christum; etsi non esset per Christum,  
mors Christi gratis fuit, id est, cassa, cum  
nullum fructum attulerit. Inter diffinitionem et  
diffinitum. 
43.  Christus gratis mortuus est . Ad hoc Christus 
  |  
  |