melliflua, que dicere solitus erat, narravit quoddam breve exemplum
ad confusionem episcopi, dicens: «Bene quadam vice quidam
frater laycus frater Minor, sanctus homo, in Anglia de
paschali cereo dixit quod, quando accenditur in ecclesia, ut ardeat,
resplendet et illuminat; quando vero imponitur ei cornu,
extinguitur et fetet. Sic est de aliquo fratre Minore. Quando in
Ordine beati Francisci bene accenditur et ardet amore divino,
tunc bene resplendet et alios illuminat per bonum exemplum. Consideravi
heri in prandio qualiter episcopus noster passus est quod
fratres sui genuflecterent coram eo, cum sibi in mensa fercula apponebant.
Et ideo bene convenit ei quod frater ille de paschali
cereo dixit». Audiens hec episcopus ingemuit et finito sermone
genibus flexis rogavit fratrem Bertholinum custodem, qui erat
dulcis homo et postea fuit minister, ut licentiam loquendi sibi
dignaretur concedere; porro provincialis presens non erat. Qua
obtenta, excusavit se valde bene, dicendo quod revera iam fuerat
cereus accensus, ardens, resplendens et illuminans in Ordine beati
Francisci, dando intuentibus bonum exemplum, «sicut scit frater
Salimbene, qui duobus annis mecum habitavit in conventu Senensi,
et vere cognoscit qualem conscientiam habent fratres de
Tuscia de preterita vita mea. Et etiam fratres istius conventus
qui sunt antiqui conversationem meam noverunt, quia pro isto
conventu ad studendum Parisius missus fui. Si fratres fecerunt
michi honorem in prandio genuflectendo, non ex ambitione mea
processit, quia satis dixi eis ne talia facerent; nec erat meum
cum baculo percutere eos, nec eis precipere poteram nec audebam.
Quapropter habeatis me excusatum, rogo, amore Dei, scientes quod
in me nulla fuit ambitio nec gloriatio vana. Cognosco enim quod
dicit Scriptura divina, Eccli. XI: In die honoris tui ne extollaris.
Et iterum alibi dicit: Pascet et potabit ingratos et ad hec amara audiet,
Eccli. XXIX». Et talia dicens, genibus flexis, me vidente
et audiente, dixit culpam suam, si alicui malum dedisset exemplum,
et promisit quod, quam cicius posset, cornua violenter sibi
imposita removeret a se. Et post hec recommendavit se fratribus,
et sic deduximus eum causa honoris et associavimus usque ad
quoddam monasterium monachorum Alborum prope Ianuensem
|
|