Salimbene de Adam: Cronica

Pag 602


Non enim invenit penitentie locum, quamquam cum lacrimis inquisisset
eam.
Secundo, in Ruben, qui similiter propter culpam suam perdidit
primogenita sua, quia ascendit cubile patris sui et maculavit stratum
eius, sicut habetur Gen. XXXV et Gen. XLIX. Et ideo primogenita
Ruben data sunt Ioseph, qui castissimus fuit. Ideo, I Parali.
V, sic habetur: Filii quoque Ruben primogeniti Israelis. Ipse quippe
fuit primogenitus eius. Sed cum violasset thorum patris sui, data sunt
primogenita eius filiis Ioseph filii Israel, et non est ille reputatus in
primogenitum. Porro Iudas, qui erat fortissimus inter fratres suos,
de stirpe eius principes germinati sunt, primogenita autem reputata
sunt Ioseph.
Tertio, in Saul et David. Nam Saul perdidit regnum propter
culpam suam, et datum fuit David, qui fuit vir secundum cor
Dei, sicut habetur I Reg. XIII: Dixit Samuel ad Saul: Nequaquam
regnum tuum ultra consurget. Quesivit sibi Dominus virum iuxta
cor suum et precepit ei Dominus ut esset dux super populum suum,
eo quod non servaveris que preceperit Dominus. Et infra, XV: Pro
eo ergo quod abiecisti sermonem Domini, abiecit te Dominus, ne sis
rex. Et infra, eodem capitulo: Scidit Dominus regnum Israel a te
hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te. Porro triumphator in
Israel non parcet et penitudine non flectetur. Neque enim homo est,
ut agat penitentiam.
Quarto, in Adonia et Salomone, in quo regni translatio facta
est, sicut dixit Adonias Bersabee matri Salomonis, III Reg. II:
Tu, inquit, nosti quia meum erat regnum et me proposuerat omnis
Israel sibi in regem, sed translatum est regnum et factum est fratris
mei. A Domino enim constitutum est ei.
Quinto, in Abiathar et Sadoch. De quibus habetur, III Reg. II:
Eiecit ergo Salomon Abyathar, ut non esset sacerdos Domini, et
Sadoch sacerdotem posuit pro Abiathar.
Sexto, in Sobna, cui dictum fuit, Ys. XXII: Expellam te de
statione tua et de ministerio tuo deponam te. Et erit: in die illa vocabo
servum meum Elyachim filium Elchie et induam illum tunica
tua et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manus
eius.

Torna all'inizio