respondere, qui precipit: «Gratis accepistis, gratis  
date?». Lucrum in archa, dampnum in conscientia: pecuniam  
captatis, sed animam captivatis. Verum «quid proficit  
homini si mundum universum lucretur, anime vero  
sue detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem  
pro anima sua?». «Frater non redimit, redimet  
homo? non dabit Deo placationem suam, nec pretium redemptionis  
anime sue, laborabit in eternum et vivet adhuc  
in finem». (2) Audite, divites, quid contra vos Iacobus  
apostolus ait: «Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis  
vestris, que advenient vobis. Divitie vestre putrefacte  
sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt, aurum et  
argentum vestrum eruginavit et erugo eorum erit vobis  
in testimonium et manducabit carnes vestras sicut ignis.  
Thesaurizate vobis iram in novissimis diebus. Ecce merces  
operariorum qui messuerunt regiones vestras, que fraudata  
est a vobis, clamat et clamor ipsorum in aures Domini  
Sabaoth introivit». Propterea veritas precipit: «Nolite thesaurizare  
vobis thesauros in terra, ubi erugo et tinea demolitur  
et ubi fures effodiunt et furantur». 
VI 
 De insatiabili desiderio cupidorum.  
(1) Ignis inextinguibilis cupiditas insatiabilis! Quis unquam  
cupidus primo fuit voto contentus? Cum adipiscitur quod  
optaverat, desiderat semper ampliora in habendis et nunquam 
  |  
  |