est communia bona periculis exponere. Superbus enim
Dominus, ut plurimum periclitator efficitur populorum.
Quod est mansuetudo, et circa quae habet
esse, et quod decet reges et
principes esse mansuetos.
Cap. XXVII.
Postquam determinavimus de virtutibus respicientibus
exteriora bona, et ostendimus quomodo reges
et principes decet ornari virtutibus illis, restat dicere
de mansuetudine, quae respicit exteriora mala. Dicebatur
enim supra, quod, quia circa quaecunque contingit peccare,
et bene agere, vel contingit abundare, et deficere,
oportet ibi dare virtutem aliquam, per quam dirigamur
ad bene agendum, reprimentem defectus, et moderantem
superfluitates. In vindicando autem exteriora mala
ab aliis facta, aliqui superabundant, ut iracundi nimis,
facientes vindictam. Nam ex hoc, ira provenit, quod
appetimus vindictam. Qui enim propter mala aliqua
illata vindictam aut punitionem appetit, dum hoc vehementer
desiderat, accenditur eius sanguis circa cor,
quo accenso irascitur. Quidam ergo sunt irascibiles et
superabundant in cupiendo vindictam. Quidam autem
sunt irascibiles, omnem iniuriam dissimulantes. Quorum
neutrum bonum est. Irasci enim cuilibet, et semper, et
de quolibet vindictam exposcere, quod faciunt iracundi,
vituperabile est. Rursum, nunquam irasci, et in nullo
modo velle aliquem puniri, non est laudabile, quia est
agere praeter ordinem rationis. Ratio enim dictat punitiones
aliquas esse faciendas, et quod est irascendum,
cui debet, et quando, et quomodo. Irasci enim loco et
tempore, est virtutis opus. Quare in passionibus irae,
|
|