Salimbene de Adam: Cronica

Pag 577


aut XXX annorum, spetiosus et formosus sicut alter Absalon;
et diligebat eum dominus Philippus archiepiscopus Ravenne et
legatus Romane curie sicut animam suam, iuxta verbum Apostoli,
ad Ephesios V: Nemo unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit
et fovet eam. Quicumque igitur manus istorum duorum implere
volebat, poterat habere prebendam aut quicquid ab archiepiscopo
postulasset. Factique sunt divites ultra modum. Habuit
etiam filiam spetiosam, quam domino Iacobo de Bernardo
voluit dare uxorem, sed noluit eam accipere, tum quia non erat
legitime nata, tum quia nolebat habere dotem ex ecclesiasticis
bonis, tunc etiam quia disponebat effici frater Minor et in Ordine
beati Francisci mori, sicut et factum est.
Qualiter archiepiscopus Ravenne dedit michi reliquias Helysei prophete, quas
portavi Parmam.
Item iste archiepiscopus interdum erat ita melancolicus et
tristis et furiosus et filius Belial, quod nemo poterat ei loqui. Michi
vero semper fuit benivolus et familiaris et curialis et liberalis.
Nam reliquias beati Helysei, de quo legitur in libris Regum, dedit
michi, que erant in civitate condam Cesaree iuxta Ravennam
in monasterio Sancti Laurentii in arca saxea in capella regali.
Et portavi ossa illa principalia et maiora et posui in maiori altari
fratrum Minorum de Parma, et sunt ibi usque in hodiernum diem
cum tali epytaphio preter illud quod prius de plumbo posueram:
Hic virtute Dei patris ossa manent Helysei,
que Salinbene detulit ossa bene.
Caput vero Helysei habere non potui, quia Heremitani sine licentia
abstulerant et asportaverant illud.
Ipse vero archiepiscopus plus curabat de guerris quam de
sanctorum reliquiis. Quodam tempore, cum esset legatus, venit
Faventiam, et ego habitabam ibi. Et quia oportebat eum intrare
monasterium Ordinis sancte Clare, eó quod abbatissa illa diu vellet
loqui cum eo, misit pro fratribus, ut eum associarent, et causa

Torna all'inizio