recompensari conspicit temporalia, minora fortasse, vel nulla redhibeantur
aeterna. At qui bona operatur et flagellis atteritur, certus iam non immerito
de retribuenda sibi bona conferta et coagitata laborum suorum mensura
laetatur. Quia tanto post in patria crevisse summam crediti foenoris
invenit, quanto prius in via nec stipendium quidem momentaneae prosperitatis
accepit. Hinc est quod per beatum Iacobum dicitur: Omne gaudium
existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis . Hinc et Salomon
ait: Quem diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium,
quem recipit .
Non igitur immerito gaudet, qui in sanctae conversationis itinere constitutus,
dum se flagellis considerat ultoribus cingi, in sortem filiorum Dei
se non ambigit adoptari. Hoc tantum sollicita consideratione cavendum
est, ne inter ipsa rectitudinis opera, quibus debetur utique praemium,
admisceamus etiam quaedam prava, licet minima, quibus irrogetur saltim
temporale supplicium. Unde et Petrus ait: Nemo vestrum patiatur quasi
homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor . Quisquis ergo vel
aliena cupidus appetit, vel maledicis in quempiam verbis excedit, quia
digne patitur, passionis suae praemium non meretur.
Vos autem, dilectissimae, quia soluto coniugali vinculo vidualem continentiam
profitentes, non modo ad inmortalis sponsi copulam transmigrastis,
sed et incentiva omnia carnalis illecebrae mirandi fervoris instantia
reprimere immo crucifigere decrevistis, et vosmetipsas ab inferenda
prorsus laesione compescite, et illatas ab aliis aequanimiter tolerate. Ut
quia redemptor noster et mala non fecit et crucem pertulit, iam in vobis
eiusdem summi sponsi arra foederalis appareat, dum viae eius et vita
vestra concordat. Etsi enim agnum non valetis sequi quocumque ierit
tamquam virgines, sufficiat eum vobis imitari per viam patientiae, qui
profecto per mortem transiit in resurrectionem vitae.
|
|