Salimbene de Adam: Cronica

Pag 115


Item Eccli. XI: Non omnem hominem inducas in domum tuam:
multe enim sunt insidie dolosi
. Item Eccli. VIII: Coram extraneo
ne facias consilium: nescis enim quid pariat. Non omni homini
cor tuum manifestes, ne forte inferat tibi gratiam falsam et convicietur
tibi
. Multa autem alia reperiuntur de lingua in divina Scriptura,
que faciunt ad materiam supradictam, maxime autem in Biblia;
sed nunc ista sufficiant.
Quod frater qui verbum iocosum dixit tribus rationibus excusatur: est
enim qui labitur lingua sua, sed non ex animo
, ut Ecclesiasticus
dicit, XIX.

Frater vero Deustesalvet, cuius occasione ista posuimus,
excusari potest multiplici ratione; non tamen verbum suum
ducendum est in exemplum, ut iterum dicatur ab aliquo, quia
Sapiens in Proverbiis dicit, XXVI: Sicut canis qui revertitur ad
vomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam
. Est
autem prima ratio excusationis ipsius quia respondit stulto iuxta
stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videretur
, Prover. XXVI.
Secunda, quia non intendebat tantum dicere, quantum verbum
sonat, cum homo solatiosus esset. Ideo dicit Ecclesiasticus XIX:
Est qui labitur lingua sua, sed non ex animo. Quis est enim qui non
deliquerit in lingua sua?
Ideo dicit Iacobus III: Si quis in verbo
non offendit, hic perfectus est vir
. Talis fuit Iohannes Baptista, de
quo cantatur:
Antra deserti teneris sub annis
civium turmas fugiens petisti,
ne levi saltem maculare vitam
famine posses.
Tertia ratio est quia concivibus suis locutus fuit, qui inde malum
exemplum non habuerunt, cum sint homines solatiosi et maximi
truffatores. Alibi vero male sonasset verbum fratris, quia Ecclesiasticus
dicit, XXXVII: Non enim omnia omnibus expedient, et
non omni anime omne genus placet
. Hinc Apostolus ait, prima ad

Torna all'inizio