Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 658


et in corporibus caelestibus, quae bonitatem naturalem nullo modo amittere
possunt: et tale etiam bonum subiectum mali esse non potest: non enim omnis
carentia bonitatis malum est, sed illius tantum quam nata est res habere, et
debita est ei: carere enim visu non est malum in lapide, sed in oculo: hoc enim
est commune privationi omni quod aptitudinem ad actum in subiecto requirat.
Est autem quoddam bonum quod nec omnem perfectionem consequitur, et propter
distantiam a summo bono, illa etiam quae debita est sibi, carere potest, et
quam natum est habere; et tale bonum est subiectum mali, quidquid sit illud.
Unde Dionysius dicit, quod bonum particulare est subiectum
mali. Hoc autem bonum quid sit quod malo subiicitur, considerandum est ex
perfectione quae per malum privatur, eo quod privatio et habitus sunt circa
idem. Est autem quaedam perfectio, scilicet secunda, cuius subiectum est ens
actu completum in esse primo; et hoc idem ens illi malo subiicitur, per quod
ista perfectio privatur; sicut anima culpae, per quam gratia tollitur. Est autem
quaedam perfectio prima ut forma substantialis, subiectum cuius est in potentia
tantum, scilicet materia prima quae sicut est ens incompletum et in potentia, sic
ipsa etiam subiicitur privationi substantialis formae, ut dicit Philosophus,
quod materia non est malum per se, sed per accidens, scilicet
ratione privationis cui subiicitur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Dionysius intelligit esse in existente, sicut aliqua
pars perfectionem existentis constituens: et hoc modo in nullo existente
malum est; sed sicut privatio in subiecto.
Ad secundum dicendum, quod malum non se habet ad bonum sicut non ens
absolute sumptum ad ens: non ens enim absolute sumptum est negatio pura
quae sibi subiectum non determinat; malum autem est non ens quoddam, quod
est privatio: et ideo oportet quod habeat determinatum subiectum, quod non
potest esse nisi ens bonum.
Ad tertium dicendum, quod non quodlibet malum contrariatur cuilibet bono
directe, sicut nec cuilibet virtuti quodlibet vitium; sed illi tantum bono cuius perfectio
per malum privatur. Malum autem non est sicut in subiecto in illo bono
quod per malum tollitur, sicut vita naturalis hominis non tollitur per malum culpae;
unde malum culpae non opponitur huic bono quod est vivum vita naturali:
et ideo non est inconveniens, si hoc malum in hoc bono sit sicut in subiecto.
Ad quartum dicendum, quod oppositio mali ad bonum potest considerari dupliciter.
Vel secundum determinatam rationem huius boni et illius mali; et sic non
fallit in istis oppositis, bonum et malum, dialecticorum regula, quae perhibet,
contraria simul esse non posse: quia, ut dictum est, sic accipiendo oppositionem
boni et mali, malum non opponitur illi bono in quo est sicut in subiecto.
Potest etiam considerari oppositio mali ad bonum secundum communem rationem
utriusque: et sic malum simpliciter opponitur bono simpliciter, sicut huic
bono hoc malum; et per hunc modum fallit dialecticorum regula in istis contrariis,

Torna all'inizio