Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 31


nemo susciperet: dicebatur enim per manus proditoris eas fieri,
neque regis in eisdem, sed Maionis exprimi voluntatem. Stephanum
quoque fratrem suum, qui militibus in Apulia preerat; ut
comitis Roberti crebros impetus sustineret, sepius admonens hortabatur,
ut amplioribus stipendiis militum sibi mentes alliceret
eosque tam muneribus quam promissis ad resistendum comitibus
invitaret. Nam Symonem senescalcum in quoddam munitissimum
oppidum se receptare comitum timor compulerat. Placuit etiam
Mazariensem episcopum Melfiam mitti legatum, ut civium animos
mitiga[ret et eorum indignationem compesceret. At il]le, non
solum ab incepto Melfenses revocare non studuit, verum etiam
amplius eorum mentes exasperans, plura de proditione Maionis
et atrociora quam audissent, eis narravit. Sed et Calabria, iam
ingruentibus Apulie procellis, quati ceperat, cuius antea fides difficillime
consueverat vacillare. Ea res admirato plurimum terroris
attulit, visumque est mature talem eo mitti oportere legatum,
cuius facile persuasionibus fides habeatur a Calabris.
XIII. De Matheo Bonello et qualiter occidit Maionem.
Huic autem legationi neminem magis quam Matheum Bonellum
putabat posse sufficere. Nam et genere nobilissimus
integreque apud omnes opinionis erat, et eum plerique nobiles
viri Calabrie propinquitatis linea contigebant. Sed et eum admiratus
non aliter quam filium diligebat. Videns enim eumdem,
adhuc etate iuvenem, ut qui prima lanugine genas vestiret, summe
nobilem, forma pulcherrimum, corporis prestantem viribus ultra
quam id etatis exigeret, optimam terram in Sicilia possidentem,
filiam suam adhuc parvulam illi desponderat. Idem vero militibus
multa largiens omnibusque se prebens affabilem, et in equestribus

1



5




10




15




20




25


Torna all'inizio