Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 345


Refriva dicebant, quae ex segete causa auspicii domum ad
sacrificium referebant.
Remeare redire, ut commeare ultro citroque ire, unde commeatus
dari dicitur, id est tempus, quo ire et redire qui
possit.
Remeligenes et remorae a morando dictae. Plautus (Cas.
804): “Quid illae nunc tam divinitus remorantur remiligines?”
et Lucilius (965): “Quaenam vox ex te resonans
meo gradu remoram facit?”
Remurinus ager dictus, quia possessus est a Remo, et habitatio
Remi Remoria. Sed et locus in summo Aventino
Remoria dicitur, ubi Remus de urbe condenda fuerat auspicatus.
Remores aves in auspicio dicuntur, quae acturum aliquid
remorari conpellunt.
Rimari est valde quaerere, ut in rimis quoque.

Torna all'inizio