Fabrutius:
Lo meo lontano gire;
Honestus:
Più non actendo il tuo soccorso, Amore.
Que quidem verba prorsus a mediastinis Bononie sunt diversa.
7. Cumque de residuis in extremis Ytalie civitatibus neminem
dubitare pendamus - et si quis dubitat, illum nulla nostra
solutione dignamur-, parum restat in nostra discussione
dicendum. Quare, cribellum cupientes deponere, ut residentiam
cito visamus, dicimus Tridentum atque Taurinum nec non
Alexandriam civitates metis Ytalie in tantum sedere
propinquas quod puras nequeunt habere loquelas; ita quod si
etiam quod turpissimum habent vulgare, haberent
pulcerrimum, propter aliorum commixtionem esse vere latium
negaremus. Quare, si latium illustre venamur, quod venamur in
illis inveniri non potest.
XVI
1. Postquam venati saltus et pascua sumus Ytalie, nec pantheram
quam sequimur adinvenimus, ut ipsam reperire possimus
rationabilius investigemus de illa ut, solerti studio, redolentem
ubique et necubi apparentem nostris penitus irretiamus
tenticulis.
2. Resumentes igitur venabula nostra, dicimus quod in omni
genere rerum unum esse oportet quo generis illius omnia
comparentur et ponderentur, et a quo omnium aliorum
mensuram accipiamus: sicut in numero cuncta mensurantur
|
|