primi hominis: et ideo natura cum illa corruptione pervenit ad proximos
parentes, et cum illa corruptione naturam traduxit: et ideo dicitur, quod omnis
homo generat inquantum est Adam: et ita patet quod ex solo peccato primi
parentis originale contrahitur.
Ad secundum dicendum, quod libido proximi parentis, per quam peccatum originale
in prolem inducitur, quocumque modo sumatur, non habet virtutem inficiendi
prolem macula culpae, nisi secundum quod consecutum est ex voluntate
inordinata primi parentis: et ideo tota causa infectionis in peccatum primi
parentis retorquetur.
Ad tertium dicendum, quod in Adam fuit natura integra dotata munere, quod
Deus humanae naturae gratis contulerat; unde per peccatum ipsius potuit natura
corrumpi in ipso, et per consequens in omnibus qui naturam humanam ab eo
acciperent: quia genitum accipit naturam a generante qualem generans habet.
In aliis autem hominibus invenitur natura iam corrupta; unde illius corruptionis
ulterius istud peccatum causa esse non potest; sicut quod semel mortuum
est, iterum non occiditur. In quocumque autem homine fuisset inventa humana
natura integra, per peccatum ipsius poterat corrumpi in eo, et in his qui ab eo
descenderent. Unde patet quod servatur eadem relatio omnium hominum ad
naturam communem.
Ad quartum dicendum, quod per peccatum personae non corrumpitur in natura
illud quod ex principiis naturae relinquitur, nisi forte quantum ad personam
illam pertinet; sed corrumpitur solum quantum ad id bonitatis quod naturae
superadditum fuit. Hoc autem totum per primum peccatum subtractum est. Unde
illud naturae quod integrum remanet, per alia peccata corruptibile non fuit, nisi
quantum ad personam peccantis, prout in eo relinquitur minor habilitas ad consequendum gratiam; et talis corruptio ab uno in alterum non transfunditur.
Ad quintum dicendum, quod principium alicuius naturae potest accipi dupliciter.
Vel secundum quod natura consideratur absolute secundum rationem speciei;
et hoc modo Adam non fuit principium naturae humanae nisi per accidens,
nec sic etiam totam naturam humanam infecit; quia si aliquis de limo terrae
iterum formaretur, originalem maculam non haberet. Aut prout habet esse natura
communis in individuis; et hoc modo quodlibet generans est quodammodo
naturae principium in genito; et secundum hunc modum ille homo ex quo
omnes homines geniti sunt, naturae humanae principium dicitur esse.
|
|