Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 25


et 'altissimus', quoniam deus uerus et homo uerus, unus idemque
ipse es tu, et non alius nuncupatiuus deus et adoptiuus filius,
quemadmodum heretici impio profanare non metuunt ore. Audio
etiam secundum incarnationis mysterium indignus ego mellifluam
tuam uocem per os eiusdem prophetae quam feliciter resonantem:
Dominus dixit ad me: Filius meus es tu. Ego hodie genui te. Et quia
de illa quam de matre uoluisti habere natiuitate dixeris, ex praecedentibus
et subsequentibus circumstantiis euidentissime adprobatur.
Sed et Paulus tuus iudaeis secundum scripturas de te rationem
reddendo exposuit, cum huius psalmi testimonium ad medium
deducere festinaret. Ait enim: Et nos uobis adnuntiamus eam quae
ad patres nostros repromissio facta est, quoniam hanc deus adimpleuit
filiis nostris, resuscitans Iesum, sicut et in psalmo secundo scriptum
est: Filius meus es tu. Ego hodie genui te.
Per id enim resuscitatus
crederis, quod de sancta uirgine nasci dignatus es. Denique Esaias
propheta, qui non inmerito euangelistae dignus est uocabulo
nuncupari, qui non quasi in prophetia umbrosis obuolutum allegoriarum
mysterium foliis, sed tamquam in prumpto perspicua claritate
radiantia euangelicis simillima dictis oracula promulgauit, ait
enim: Ecce uirgo concipiet et pariet filium. Et nomen eius cum
interpraetatione sui decoris curauit adserere, cum protinus
addiderit: Et uocabitur nomen eius Emmanuhel quod interpraetatur
'Nobis cum deus'. Non sonat interpraetatio istius nominis uim suae
proprietatis expressa 'nuncupatiuus deus' sed 'nobis cum deus'. Et
rursum idem ipse: Paruulus natus est nobis, filius datus est nobis,
et uocabitur nomen eius admirabilis consiliarius deus fortis.
Ecce et
hic 'deus fortis', non 'deus nuncupatiuus' iuxta hereticorum nefandissima
deleramenta. Et quasi isdem propheta cum incarnata iam
dei patris sapientia loqueretur oculo ad oculum, sic ait: Vere tu es
deus, et non est alius praeter te: tu enim es deus absconditus et
nesciebamus.
Absconditus namque deus, quia inuisibilis diuinitas
in carnis uelamine celabatur. Hinc Hieremias ait: Hic est deus noster
et non aestimabitur alius, qui adinuenit omnem uiam scientiae, et
dedit illam Iacob puero suo et Israhel electo suo. Post haec in terris

Torna all'inizio