neque temporibus Grecorum sive Francorum aut Teutonicorum,
qui adepti fuerunt arcem Romani imperii, evasit penas
presumptor huius sacrilegii. Tercius denique Otto, cuius magnalia
predicantur in orbe toto, super cuiusdam pseudopapę nefaria
presumptione ultus est in aurium, linguę nasique detruncatione
simulque cum oculorum evulsione. O vir virorum,
o imperator imperatorum, cuius liberalitas erit memorialis
per secula seculorum! Si ille Otto tercius, o cesar HEINRICE,
et tu HEINRICUS tercius, ergo, o vos duo tercii, estote
unum in lege eiusdem commercii. Sed veniamus ad causam.
Dominus noster cesar, secundus HEINRICUS, volens Romam
venire gratia suę consecrationis audivit tres diabolos
usurpasse cathedram apostolicę sessionis. Quibus precipiendo
mandavit, ut sibi occurrerent Sutrio, sed non venerunt nisi
duo. Facta est autem ibi synodus, ubi sedente rege cum pontificibus
uterque eorum iusto iudicio est condemnatus, tercius
vero, qui aufugit, anathematis facula fulminatus. Ventum
est ad Romam. Postera die congregato concilio in ęcclesia
principis apostolorum sedit rex HEINRICUS in medio episcoporum.
Interfuit de universis gradibus tota nobilitas Romanorum
circumstantibus ducibus diversarumque dignitatum
proceribus, inter quos etiam marchio Bonefatius. Post hec
conticuere omnes intentique hora tenebant . Tunc rex ait:
|
|